- OVIDIUS Naso
- P. OVIDIUS NasoPoeta Romanus patriâ Sulmonensis, familiâ equestri, ut ipse de setestatur, cuius historiam habes Trist. l. 4. eleg. 10. Vide et l. 3. Amor. eleg. 15. Natur est, Ann. 711. Urb. Cond. Hirtiô et Pansâ Consulib. Cum cecidit fatô Consul uterque pari, uti legimus loc. cit. v. 6. Institutus Latinis literis, patris iussu, ad Oratoriam facultatem se contulit; a quo tamen instituto, postea factus arbitrii sui, resiliit, totôque pectore Poeticam, cui natus videbatur, amplexuis est. Sub Marco Varrone in Asiam profecto, militavit; ut ipse testatur l. 1. Trist. Eleg. 2. v. 77.Non peto, quas quondam petii studiosus Athenas,Oppida non Asiae, non mihi visa prius.Scripsit quamplurima vulgo nota, ex quibus dolendum est, interiise Halieutica, Medeam, et sex libros Fastorum posteriores. Uxorem habuit, post unam, aut alteram repudiatam, Fabiam Perillam, formâ et integritate morum praestantem. Sustulit et filiam, ex quâ bis avus factus est. Cum autem Augustum, apud quem summo in pretio fuerat, imprudenter offendisset, in Scythas religatus est, annos natus quinquaginta. Cuius exilii, de quo ubique tristissime queritur, causas fuisse duas testatur; unam, quod libros de Arte Amand. in gratiam an Iuliae, an Liviae? composuisset; alteram, errorem quendam in Augustum, sed cuiusmodi fuerit, ut ubique ipsedissimulat, ita nec divinari quidem potest; nec scire ipse quidem voluit, sicut inquit l. 2. Ep. 9. ex Ponto v. 75Et quid praeterea peccârim, quaerere noli.Cum autem exilium annis 8. et mensibus quibusdam pertulisset, in eo demum obiit, Olymp. 199. Ruffô et Flaccô Consulib. A. C. 17. Tiber. Imper. 5. Tomis autem sepultus est, uti tradit Eusebius, Laurentius Mullerus, Glandorpius, etc. sepulchrum eius, A. C. 1508. Sabariae, German. Stain, in Austria, ad Savum, repertum esse scribunt, cum hoc Epitaphio:Hîc situs est vates, quem Divi Caesaris iraAugusti, patriâ cedere iussit humô.Saepe miser voluit patriis occumbere terris,Sed frustra: Hunc illi Fata dedêre locum.Sed non sapiunt Augusti saeculum hi versus. Fertur quoqueIsabella; Hungariae Regina, Petro Angelo Bargaeo, ostendisse calamum argenteum, Belgradi repertum, cum his verbis:Ovidii Nasonis calamus Seneca Declam. l. 2. declam. 1. scribit, se vidisse Ovidium declamantem apud Rhetorem Arellium Fuscum, cuius auditor fuerat, ut Varronis admirator, habitumque declamatorem bonum, verbis minimelicenter usum, nisi in carmine, in quo non ignorârit vitia sua, sed amârit. Rogatum enim aliquando ab amicis, ut tolleret tres versus, illô contra tres versus excipiente, quum utrique suos descripsissent, repertos esse eosdem. Ex quo apparet summi ingenii viro iudicium non defuisse, ad comprescendam licentiam carminumsuorum, sed animum, quum interim et hoc dictum usurpârit: Decentiorem faciem esse, in qua naevus aliquis esset. Generum reliquit Cornelium Fidum. Nomen eius quod attinet, Ο᾿ίδιον ovicula est. Sic ab asino Asimus, a porco Porcius, Verum de Ovidio nosalibi plura. Lloydius. Vide etiam Senec. quaest. natur l. 3. c. 27. Vellei, Paterc. l. 2. Euseh. et Hieron. in Chron. Iul. Caes. Scal. l. 6. Poet. Muret. Camerarium Regium, Passeratium, Vossium, de Poet. Latin. c. 2. etc. Nic. Loydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.